monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132 > VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL. > Lucas, 16 > sectio > 32 > 23 > 2 > 7 > 43 > IOVIANUS XXXVII. > 113 > 18 > 34
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXXIII.Epistula Constantii pro Athanasio, ut aboleretur quidquid contra eum gestum est. <<<     >>> XXXV.Quibus occasionibus tunc respublica turbabatur, et de divisione Antiocheni populi propter fidem.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXXIV.Quomodo Athanasius Alexandriam sit reversus.

1 Tantis et talibus epistulis munitus sanctissimus Athanasius, per Syriam aggressus venit in Palaestinam, apprehendensque Hierosolymam, et episcopo Maximo innotescens gesta Sardiceni concilii, et quia Constantius imperator illorum decreto iudicioque consenserat, praeparavit ut episcoporum illic habitantium synodus ageretur.
2 Maximus autem in nullo segnis de Syria atque Palaestina universos evocavit episcopos. Factoque concilio restituit et ipse beato Athanasio communionem et dignitatem. Scripsitque etiam ipsa synodus Alexandrinis, et omnibus in Aegypto, et Libyis episcopis, clericis atque plebi, ea quae de Athanasio gesta atque decreta sunt. Ob quam rem valde Maximo detraxerunt Athanasii derogatores episcopi: quoniam primitus deponens eum, rursus ex poenitentia tanquam nihil fuisset actum, sententiam pro Athanasio protulit, quae communionem ei dignitatemque praeberet.
3 Haec agnoscentes Ursacius et Valens, qui circa Arianum dogma studium primitus ardenter habuerant, declinantes a priori voluntate Romam profecti sunt, libellumque poenitentiae Iulio offerentes episcopo, et in consubstantialitatis consensere sermone, et litteras Athanasio direxerunt, seque ei de caetero communicare professi sunt.
4 Sic itaque tunc Ursacius et Valens gestis Athanasii superati, conversi [Ms. Lyr., reversi] sunt. Athanasius ergo per Pelusium pergebat ad Alexandriam. Transiens autem per civitates, edocebat ut Arianos universi declinarent, et consubstantialitatis dogma complecterentur. In quibusdam vero ecclesiis ordinationes fecit.
5 Et hoc fuit initium alterius querelae adversus eum, quia in aliorum ecclesiis ordinare praesumpsit. Haec itaque de Athanasio provenerunt. [SOCRATES, lib. II, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 114.]
Cassiodorus HOME

bav823.148 bav824.111 bnf1603.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik